- CUBICULARIUS Novae Romae
- CUBICULARIUS Novae Romaeapud Ughellum, Italiae Sacrae Tom. V. p. 1505. Hilarius Sacerdos et Monachus et magnae Ecclesiae novae Romae Cubicularius: dignitas fuit Ecclesiastica eadem forte, cum illa, quam Κουβουκλεισίου appellat Pachymeres, l. 12. c. 2. quâque etiam donatus fuit Romanus quidam Κουβουκλήσιος τῆς τοῦ Θεοῦ ἁγίας καὶ μεγάλης Ε᾿κκλησίας, Πρωτομηνυτὴς τοῦ βασιλικοῦ ξενῶνος τȏυ Μορελαία καὶ περιδόξου, cuius liber, περὶ ὀξέων laudatur P. Lambecio, Comm. de Biblioth. Caesar. l. 6. p. 141. ut et Ioannes Cameniata, cuius Natrationem de Excidio Urbis Thessal. edidit Leo Allatius, in Epigraphe illius Κληρικὸς dictus et Κουβουκλείσιος. Eiusdem dignitatis meminit quoque Balsamon ad Concil. VI. c. 7. Sed quae proprie ea fuerit, definite haud omnino promptum est, cum de ea sileat Codinus in Catalogo Dignitatum Ecclesiasticarum. In Concilio Nicaeno act. 1 et 4. memoratur Cosmas Diaconus, Νοτάριος καὶ Κουβουκλείσιος τοῦ ἐυαγοῦς Πατριαρχείου: qui in Act. 5. Κουβουκλεισίων dicitur. An eadem dignitas, quae ὁ Κουβούκλης appellatur in Catalago Dignit. S. Sophiae Medoniano, ubi eius officium sic describitur, ut Cubuclesius videatur fuisse Capellanus Patriarchae, etc. Car. du Fresne, in Glossario.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.